Figura 3 : Ex Ente Tria Intelligunt | |
1. Deus infinitae sapientiae, cui
nihil occultari potest, perfectissime se cognoscens de se, per se et extra
se, non indigens
aeternaliter objective mundum et omnia extrinseca, quae nobis sunt futura, objectans, voluntate libera, gratia et largitate creans absque sui mutatione tempus et mundum in tempore subjective, quod objective ab aeterno praesciverat fieri in tempore de nihilo. Infinita potestate cum voluntate concordantibus, nullo resistente vel impediente, mera gratia et largitate, cum non fuerit sibi necessarium propter aliquam utilitatem, quam ex hoc expectasset consequi. |
|
2. Angelus, qui est intelligentia
creata, finita, pura et munda et magis similis Deo in sapientia et aliis
dignitatibus, se
naturaliter cognoscens, supernaturaliter gratia infusa meritoria Deum attingens et nude videns; et ut speculum omnium idearum vel causam omnium aliorum cognoscens expedite; non indigens vel extraneo organo corporeo, omnia vere cognoscens duobus modis inferiora : 1 - Per species innatas bonitate, magnitudine etc.; 2 - per species ab objectis acquisitas, quae, secundum quod objecta sunt meliora, augmentatur etc. |
|
3. Homo vero, cum sit involutus, occupatus,
compositus, immundus, ex omni natura creata constitutus, elementatus,
vegetatus, sensatus, imaginatus, ex istsis componentibus artatus et ligatus, corporeus. Licet ex rationali anima paulo minus sit ab angelo minutus, vix verum attingere potest, nisi arte et ratione coactus, dubie, opinative, phantastice in inferioribus decentus, ratione quorum et multarum aliarum causarum, ut videbitur in figura difficultatum, arte et scientia indiget ad seipsum dirigendum. |
|
Back to site contents