Figura 3 : Ex Ente Tria Intelligunt
1. Deus infinitae sapientiae, cui nihil occultari potest, perfectissime se cognoscens de se, per se et extra se, non indigens 
aeternaliter objective mundum et omnia extrinseca, quae nobis sunt futura, objectans,  voluntate libera, gratia et largitate 
creans absque sui mutatione tempus et mundum in tempore subjective, quod objective ab aeterno praesciverat fieri in 
tempore de nihilo. Infinita potestate cum voluntate concordantibus, nullo resistente vel impediente, mera gratia et largitate, 
cum non fuerit sibi necessarium propter aliquam utilitatem, quam ex hoc expectasset consequi.
2. Angelus, qui est intelligentia creata, finita, pura et munda et magis similis Deo in sapientia et aliis dignitatibus, se 
naturaliter cognoscens, supernaturaliter gratia infusa meritoria Deum attingens et nude  videns; et ut speculum omnium 
idearum vel causam omnium aliorum cognoscens expedite; non  indigens vel extraneo organo corporeo, omnia vere 
cognoscens duobus modis inferiora : 1 - Per species innatas bonitate, magnitudine etc.; 2 - per species ab objectis 
acquisitas, quae, secundum quod objecta sunt meliora, augmentatur etc.
3. Homo vero, cum sit involutus, occupatus, compositus, immundus, ex omni natura creata constitutus, elementatus, 
vegetatus, sensatus, imaginatus, ex istsis componentibus artatus et ligatus, corporeus. Licet ex rationali anima paulo 
minus sit ab angelo minutus, vix verum attingere potest, nisi arte et ratione  coactus, dubie, opinative, phantastice in 
inferioribus decentus, ratione quorum et multarum aliarum causarum, ut videbitur in figura difficultatum, arte et scientia 
indiget ad seipsum dirigendum.
Previous
Back to contents